

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 14: Versus 62
Et videbitis.Sacerdos interrogat Filium Dei; Jesus respondit Filium hominis; ut intelligamus eumdem Filium Dei esse et Filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate, et homo in Deo, et Deus in homine sit.A dextris virtutis.Quiahumiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen[Phil. 2.].Cum nubibus coeli.[HIER.]Ascendit in nube, cum nube veniet: id est cum corpore solo suo quod assumpsit a virgine ascendit, et cum multiformi Ecclesia, quae est corpus ipsius et plenitudo ad judicium venturus est, sicut dicit Matthaeus: Cum autem venerit Filius hominis, et omnes angeli cum eo, etc.